hii sunt ergo principes familiarum et genealogia eorum qui
ascenderunt mecum in regno Artarxersis regis de Babylone
de filiis Finees Gersom de filiis Ithamar Danihel de filiis
David Attus
de filiis Secheniae et de filiis Pharos Zaccharias et cum eo
numerati sunt viri centum quinquaginta
de filiis Phaethmoab Helioenai filius Zareae et cum eo
ducenti viri
de filiis Secheniae filius Hiezihel et cum eo trecenti viri
de filiis Adden Abeth filius Ionathan et cum eo quinquaginta
viri
de filiis Helam Isaias filius Athaliae et cum eo septuaginta
viri
de filiis Saphatiae Zebedia filius Michahel et cum eo
octoginta viri
de filiis Ioab Obedia filius Iehihel et cum eo ducenti decem
et octo viri
de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum
sexaginta viri
de filiis Bebai Zaccharias filius Bebai et cum eo viginti
octo viri
de filiis Ezgad Iohanan filius Eccetan et cum eo centum
decem viri
de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum
Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri
de filiis Beggui Uthai et Zacchur et cum eo septuaginta
viri
congregavi autem eos ad fluvium qui decurrit ad Ahavva et
mansimus ibi diebus tribus quaesivique in populo et in
sacerdotibus de filiis Levi et non inveni ibi
itaque misi Heliezer et Arihel et Semeam et Helnathan et
Iarib et alterum Helnathan et Nathan et Zacchariam et Mesolam
principes et Ioarib et Helnathan sapientes
et misi eos ad Heddo qui est primus in Casphiae loco et
posui in ore eorum verba quae loquerentur ad Addom et ad
fratres eius Nathinneos in loco Casphiae ut adducerent nobis
ministros domus Dei nostri
et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos
virum doctissimum de filiis Moolli filii Levi filii Israhel et
Sarabiam et filios eius et fratres eius decem et octo
et Asabiam et cum eo Isaiam de filiis Merari fratres eius
et filios eius viginti
et de Nathinneis quos dederat David et principes ad
ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis
nominibus vocabantur
et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahavva ut
adfligeremur coram Domino Deo nostro et peteremus ab eo viam
rectam nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae
erubui enim petere regem auxilium et equites qui
defenderent nos ab inimico in via quia dixeramus regi manus Dei
nostri est super omnes qui quaerunt eum in bonitate et imperium
eius et fortitudo eius et furor super omnes qui derelinquunt
eum
ieiunavimus autem et rogavimus Deum nostrum pro hoc et
evenit nobis prospere
et separavi de principibus sacerdotum duodecim Sarabian
Asabian et cum eis de fratribus eorum decem
adpendique eis argentum et aurum et vasa consecrata domus
Dei nostri quae obtulerat rex et consiliatores eius et
principes eius universusque Israhel eorum qui inventi fuerant
et adpendi in manibus eorum argenti talenta sescenta
quinquaginta et vasa argentea centum auri centum talenta
et crateras aureos viginti qui habebant solidos millenos et
vasa aeris fulgentis optimi duo pulchra ut aurum
et dixi eis vos sancti Domini et vasa sancta et argentum et
aurum quod sponte oblatum est Domino Deo patrum vestrorum
vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus
sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israhel in
Hierusalem et thesaurum domus Domini
susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et
auri et vasorum ut deferrent in Hierusalem in domum Dei nostri
promovimus ergo a flumine Ahavva duodecimo die mensis primi
ut pergeremus Hierusalem et manus Dei nostri fuit super nos et
liberavit nos de manu inimici et insidiatoris in via
et venimus Hierusalem et mansimus ibi diebus tribus
die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in
domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriae sacerdotis et
cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Iozaded filius Iosue et
Noadaia filius Bennoi Levitae
iuxta numerum et pondus omnium descriptumque est omne
pondus in tempore illo
sed et qui venerant de captivitate filii transmigrationis
obtulerunt holocaustomata Deo Israhel vitulos duodecim pro omni
Israhel arietes nonaginta sex agnos septuaginta septem hircos
pro peccato duodecim omnia in holocaustum Domino
dederunt autem edicta regis satrapis qui erant de conspectu
regis et ducibus trans Flumen et elevaverunt populum et domum
Dei